PATALES Boves et patules

PATALES Boves et patules
PATALES Boves et patules
quorum cornua in diverlum paterent, Festus. His contrarii, quibus cornua introrsum conversa essent, camuri licti. Philargyrus, Camuri boves sunt, qui conversa introrsus cornua habent, quibus contrarii patuli, qui cornua diversa habent. Graecis πεταλεῖς et πέτηλοι quod cornua habent ἐνπέταλα, i. e. expansa et patula, item vara: Namque et vari hi boves dicti. Similiter et vari vel varis cruribus homines, qui pedes extra versos et apertos habent, suras et calces introrsum actas, genua in diversum patentia etc. Vide infra Varus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”